• deutsch
  • english
  • français
  • italiano
  • español
PUBLICUM – MONUMENTUM – TEXTUS

Inscriptiones antiquitatis non tantum e textu constituuntur, sed sicut elocutio grammatica, coniuncta est cum monumento, quod aliquo modo in publico conspicua est, et tota cum civitate cuiusvis temporis colloquitur. Hoc erit desiderium Congressus Berolinensis, ut accuratius comprehendantur discidia aspectuum publicorum semper mutabilium, quibus subiecta monumentum et textus sunt. Congressus studia epigraphica in disputationem cum artibus confinibus – ut sunt historia antiqua, philologia, archaeologia, grammatica etc. – coniungat necesse est.

Sessionibus quaternis plenariis ante meridiem habendis inter alia occursus variarum culturarum antiquarum epigraphicarum, etiam epigraphica spatiorum rusticorum et urbanorum nec non oblectationes publicae tractabuntur. Haec omnia in sectionibus post meridiem habendis per momenta gravitatis ulteriora explicari opportet. Sane accedent hisce rebus narrationes de studiis inventisque recentibus; fiet etiam momentum gravitatis ad historiam disciplinae pertinens. Per tempus Congressus praeconiis expositis quaestiones multiplices aperientur.

 

Der Kongress bei Facebook:  Der Kongress bei Facebook